# De Natura et Gratia 25

Augustine, De Natura et Gratia, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/25

Fortasse respondeat deum ad ista non cogere, sed dignos deseri tantum deserere. si hoc dicit, uerissime dicit; deserti quippe, ut dixi, luce iustitiae et per hoc contenebrati quid pariant aliud quam haec omnia quae commemoraui opera tenebrarum. donec dicatur eis, si dicto obaudiant: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus? mortuos ueritas dicit — unde est et illud: s i n e III mortuos sepelire mortuos suos —, mortuos ergo ueritas dicit, quos iste dicit laedi et uitiari non potuisse peccato, quia uidelicet didicit peccatum non esse substantiam. nemo dicit sic hominem factum. ut de iustitia quidem possit in peccatum ire et de peccato ad iustitiam redire non posset; sed ut in peccatum iret. sufficit liberum arbitrium. quo sc ipse uitiauit; ut autem redeat ad iustitiam, opus habet medico, quoniam sanus non est, opus habet uiuificatore, quia mortuus est. de qua gratia omnino iste nihil dicit, quasi sola sua uoluntate se possit sanare, quia eum potuit sola uitiare. non ei dicimus mortem corporis ad peccatum ualere, ubi sola uindicta est — nemo enim peccat corpore moriendo —, sed ad peccatum ualet mors animae, quam deseruit uita sua, hoc est deus eius, quae necesse est mortua opera faciat, donec Christi gratia reuiuescat. famem et sitim et ceteras molestias corporales absit ut dicamus necessitatem habere peccandi, quibus molestiis exercitata uita iustorum splendidius enituit et eas per patientiam superando maiorem gloriam conparauit, sed adiuta gratia dei. adiuta spiritu dei, adiuta misericordia dei, non superba uoluntate se extollens, sed humili confessione fortitudinem promerens. nouerat enim dei dicere: quoniam tu es patientia mea. de qua gratia et adiutorio et misericordia. sine qua bene non possumus uiuere, nescio quare omnino iste nihil dicit; immo etiam uelut sibi ad iustitiam sufficientem, si sola uoluntas adsit, defendendo naturam gratiae Christi, qua iustificamur, apertissime contradicit. cur autem soluto per gratiam peceati reatu ad exercitationem fidei mors corporis maneat, quamuis uenerit de peccato, iam et hoc in illis ad sanctae memoriae Marcellinum libris, ut ualui, disserui.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
