# De Natura et Gratia 32

Augustine, De Natura et Gratia, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/32

Xon itaque dicitur homini: 'neecsse est peccare, nc pecces, sed dicitur homini: 'deserit aliquantum deus, unde superbis, ut scias non tuum, sed eius esse et discas superbus non esse'. nam illud etiam apostoli quale est! nonne ita mirabile, ut nisi quia ipse dicit, cui uera dicenti contradicere nefas est, sit credibile ? quis enim nesciat fidelium a satana uenisse primam peccati suasionem et quod ille primus auctor sit omnium peccatorum? et tamen quidam traduntur satanae, ut discant non blasphemare. quomodo igitur opus satanae excluditur opere satanae? haec atque huiusmodi intueatur, ne uideantur ei nimis acuta, quae acutule sonant et discussa inueniuntur obtunsa. quid quod etiam similitudines adhibet, quibus magis ammoneat quid ei debeat responderi? quid amplius dicam, inquit. nisi quia credi potest quod ignes ignibus extinguntur, si credi potest quod peccatis peccata curentur? quid si ignes quisquam extinguere non potest ignibus, sed tamen possunt, ut docui, dolores curari doloribus? possunt etiam, si quaerat et discat, uenenis uenena pelli. nam si et aduertit aliquando calores febrium quibusdam caloribus medicinalibus frangi, ctiam ignes ignibus fortasse coneedet extingui.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
