# De Natura et Gratia 43

Augustine, De Natura et Gratia, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/43

Dicent forsitan, inquit: numquid omnium potuit scriptura commemorare peccata? et uerum eis dicent quicumque dicent. nec eum contra hoc aliquid ualidum uideo respondisse, quamuis uideam tacere noluisse. quid enim dixerit, quaeso, adtendite. hoc, inquit, recte dici potest de his, quorum neque honorum neque malorum scriptura sit memor; de illis uero, quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. dicat ergo non pertinuisse ad iustitiam tantam illorum fidem, qui magna multitudine praecedentes et sequentes cum laudibus domini asellum etiam inter frementes quare hoc facerent inimicos clamabant: osanna, fili Dauid, benedictus qui uenit in nomine domini! audeat ergo iste dicere, si potest, neminem fuisse in tanta illa multitudine, qui ullum haberet omnino peccatum. quod si absurdissimum est dicere, cur nulla peccata eorum scriptura commemorauit, quae tantum bonum fidei eorum commemorare curauit?

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
