# De Natura et Gratia 46

Augustine, De Natura et Gratia, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/46

Magna plane sententia conclusit hunc locum cum ait: credamus igitur quod legimus et quod non legimus nefas credamus astruere, quod de cunctis etiam dixisse sufficiat. contra ego dico nec omne quod legimus credere nos debere propter illud. quod ait apostolus: omnia legite, quae bona sunt tenete, ut astruere aliquid etiam quod non legimus nefas non esse. possumus enim aliquid bona fide testes astruere quod experti sumus, etiam si forte non legimus. hic fortasse respondet: 'ego cum hoc dicerem, de scripturis sanctis agebam'. o utinam, non dico aliud quam in illis litteris legit, nerum contra id quod legit nihil uellet astruere! fideliter et oboedienter audiret quod scriptum est: per unum hominem peccatum intrauit in mundum o t per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, i n quo omnes peccauerunt n t. et non infirmaret tanti medici gratiam, dum fateri non uult naturam humanam esse uitiatam! o utinam sicut Christianus legeret praetor Iesum Christum nullum esse nomen sub caelo, in quo oportet saluos fieri nos, et non possibilitatem naturae humanae ita defenderet, ut homo per liberum arbitrium etiam sine isto nomine saluus esse posse credatur!

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
