# De Natura et Gratia 51

Augustine, De Natura et Gratia, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/51

Quid ergo iam opus est in pluribus inmorari? ueniamus interius ad causam, quam in hac dumtaxat quaestione uel solam uel paene solam cum istis habemus. sicut enim ipse dicit, ad quod nunc agit non pertinere ut quaeratur, utrum fuerint uel sint aliqui homines in hae uita sine peccato, sed utrum esse potuerint siue possint', ita ego etiamsi fuisse uel esse consentiam nullo modo tamen potuisse uel posse confirmo nisi iustifieatos gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum et hunc crucifixum. ca quippe fides iustos sanauit antiquos, quae sanat et nos, id est mediatoris dei et hominum hominis Christi lesu, fides sanguinis eius, fides crucis eius, fides mortis et resurrectionis eius; habentes ergo eundem spiritum fidei et nos credimus, propter quod et loquimur.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
