# De Natura et Gratia 56

Augustine, De Natura et Gratia, 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/56

Sicut ergo istae similitudines falsae sunt, ita et illud propter quod est uoluit adhibere. sequitur enim et dicit: simili ergo modo de non peccandi possibilitate intellegendum est, quod non peccare nostrum sit, posse uero non peccare non nostrum. si de integra et sana hominis natura loqueretur— quam modo non habemus; spe enim salui facti sumus; spes autem quae uidetur non est spes. si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus —, nec sic recte diceret, quod non peccare nostrum tantummodo sit, quamuis peccare nostrum esset; nam et tunc esset adiutorium dei et tamquam lumen sanis oculis, quo adiuti uideant, se praebere uolentibus. quia uero de hac uita disputat, ubi corpus quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, miror quo corde etiam sine adiutorio medicinae saluatoris nostri nostrum putet esse non peccare, posse uero non peccare naturae esse contendat, quam sic apparet esse uitiatam, ut hoc maioris uitii sit non uidere.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
