Latin
59
Augustine, De Natura et Gratia 59
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem declinetur inuidia, qua ('christianis pro salute sua clamant et dicunt: 'quare sine adiutorio gratiaedei dicishominem posse non peccare ?' ipsa, inquit, non peccandi possibilitas non tam in arbitrii potestate quam in naturae necessitate est. quicquid in naturae necessitate positum est, ad naturae pertinere non dubitatur auctorem, utique deum. quomodo ergo, inquit, absque dei gratia dici existimatur, quod ad deum proprie pertinere monstratur ? expressa est sententia quae latebat, non est quemadmodum possit abscondi. ideo dei gratiae tribuit non peccandi possibilitatem, quia eius naturae deus auctor est, cui possibilitatem non peccandi inseparabiliter insitam dicit. cum uult ergo, faciat; quia non uult, non facit. ubi enim est inseparabilis possibilitas, ei accidere non potes uoluntatis infirmitas uel potius uoluntatis adiacentia et perfectionis indigentia. si ergo ita est, unde uenit: uelle adiacet, perficere autem bonum non adiacet ? si enim iste qui hunc librum scripsit de illa hominis natura loqueretur, quae primo inculpata et salua condita est, utcumque acceptaretur hoc dictum; quamquam inseparabilem habere possibilitatem, id est, ut ita dicam, inamissibilem, non debuit illa natura dici, quae uitiari posset, et medicum quaerere, qui caeci oculos sanaret et uidendi possibilitatem restitueret, quae fuerat amissa per quaestionem, quoniam caecus puto quod uelit uidere. sed non potest; si autem uult et non potes, inest uoluntas, sed amissa est possibilitas.