Latin
6
Augustine, De Natura et Gratia 6
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc si secundum scripturas sapiamus, non cogimur contra christianam gratiam disputare et ea dicere, quibus demonstrare conemur naturam humanam neque in paruulis medico indigere, quia sana est, et in maioribus sibi ipsam ad iustitiam, si uelit, posse sufficere. acute quippe uidentur haec dici, sed in sapientia uerbi, qua euacuatur crux Christi, non est ista sapientia desursum descendens. nolo quod sequitur dicere, ne amicis nostris, quorum fortissima et celerrima ingenia non in peruersum, sed in directum currere uolumus, facere existimemur iniuriam.