# De Natura et Gratia 62

Augustine, De Natura et Gratia, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/62

Quando enim istis rectissime dicitur: 'quare sine adiutorio gratiae dei dicitis hominem posse esse sine peccato'? non tunc de illa gratia quaestio est, qua est homo conditus, sed de ista, qua fit saluus per Iesum Christum dominum nostrum. fideles enim orantes dicunt: ns o nos inferas in temptationem, sed libera nos malo. si adest possibilitas ut quid orant? aut a quo malo se liberari orant nisi maxime de corpore mortis huius, unde non liberat nisi gratia dei per le sum Christum dominum nostrum ? non utique de substantia corporis, quae bona est, sed do uitiis carnalibus, unde non liberatur homo sine gratia saluatoris nec quando per mortem corporis discedit a corpore. et hoc ut diceret apostolus, quid supra dixerat ? uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege paceati, quae est in membris meis.ecce quod uitium naturae humanae inoboedientia uoluntatis inflixit. orare sinatur, ut sanetur. quid tantum de naturae possibilitate praesumitur? uulnerata, sauciata, uexata. perdita est. uera confessione, non falsa defensione opus habet. gratia ergo dei, non qua instituatur, sed qua restituatur, quaeratur;quao ab isto sola clamatur non esse necessaria, cum tacetur. qui si omnino nihil de gratia dei diceret nec eam quaestionem soluendam sibi proponeret, ut a se de hac re inuidiam remoueret, posset putari hoc quidem sentire, quod ueritas habet, sed non dixisse. quia non ubique omnia dicenda sunt. proposuit de gratia quaetionem, id respondit quod habebat in corde; definita quaestio est, non quam nolebamus. sed ubi quid sentiret dubitabamus.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
