Latin
65
Augustine, De Natura et Gratia 65
Unproofread scanNot analysed yet
Quaero autem, ubi natura istam perdiderit libertatem, quam sibi dari exoptat, cum dicit: quis me liberabit ? non enim et illo substantiam carnis accusat, cum dicit liberari se cupere de corpore mortis huius, cum etiam corporis sicut animae natura deo bono auctori tribuenda sit, sed utique de uitiis corporis dicit. nam de corpore mors corporis separat; sed contracta ex illo uitia cohaerent, quibus iusta poena debetur, quam etiam in inferno ille diues inuenit. hinc se non poterat utique liberare qui dieit: quis me liberabit d e corpore mortis huius ? ubicumque autem istam perdiderit libertatem, certe inseparabilis est possibilitas illa naturae, habet posse per naturale subsidium, habet uelle per liberum arbitrium; cur quaerit baptismatis sacramentum ? an propter commissa praeterita, ut ea tantum ignoscantur, quae fieri infecta non possunt? dimitte hominem, clamet quod clamabat. non enim tantum desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis inpunitus. sed etiam ut sit de cetero ad non peccandum fortis et ualidus. condelectatur enim legi dei secundum interiorem hominem, uidet autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; uidet esse, non recolit fuisse: praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. nec tantum repugnantem uidet, uerum etiam captiuantem sc in lege peccati, quae est in membris eius, non quae fuit. hine est quod clamat: infelix homo! quis me liberabit de corpore mortis huius ? sinatur orare, sinatur adiutorium medici potentissimi flagitare. quid contradicitur? quid obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur et hoc a Christianis? nam et illi cum Christo ambulabant, qui caecum lumen clamando petere prohibebant; sed etiam inter tumultum contradicentium audit ille clamantem. unde huie responsum est: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.