# De Natura et Gratia 66

Augustine, De Natura et Gratia, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/66

Porro si ab istis uel hoc impetramus, ut nondum baptizati implorent auxilium gratiae saluatoris, non est hoc quidem parum aduersus illam falsam defensionem tamquam sibi sufficientis naturae et potestatis liberi arbitrii; neque enim sibi sufficit qui dicit: infelix homo! quis me e liberabit? aut plenam Jibertatem habere dicendus est, qui se adhuc postulat liberari. Verum tamen etiam illud uideamus, utrum illi qui baptizati sunt faciant bona quae uolunt nulla carnis concupiscentia repugnante. sed quid hinc dicamus. ipse commemorat, ubi concludens hunc locum: ut diximus, inquit, illud quo continetur: caro concupiscit aduersus spiritum, non de carnis substantia, sed de operibus sentire necesse est. hoc et nos dicimus non de carnis substantia, sed de operibus dictum, quae ueniunt de carnali coucupiscentia, de peccto scilicet, de quo praecipit ut non regnet in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
