# De Natura et Gratia 70

Augustine, De Natura et Gratia, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/70

Vtrum enim in hoc saeculo fuerit uel sit uel possit esse aliquis ita iuste uiuens, ut nullum habeat omnino peccatum, potest esse aliqua quaestio inter ueros piosque ('Christiano; posse tamen esse certe post hanc uitam quisquis ambigit desipit. sed ego nec de ista uita uolo contendere. quamquam enim mihi non uideatur aliter intellegendum quod scriptum est: non iustificabitur i n conspectu tuo omnis uiuens et si qua similia, tamen utinam possit ostendi uel haec testimonia melius aliter intellegi posse uel perfectam plenamque iustitiam, cui prorsus nihil addendum sit, et heri fuisse in aliquo, dum in isto corpore uiueret, et hodie esse et eras futuram, dum tamen longe plures sint, qui cum sibi usque ad ultimum uitae huius diem necessarium esse non dubitent, ut ueraciter dicant: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, spem suam tamen in Christo atque in eius promissionibus ueram, certam, firmam esse confidant! nullo tamen modo nisi adiuuante gratia saluatoris Christi crucifixi et dono spiritus eius uol quolibet ad plenissimam perfectionem uel quemquam ad qualemcumque prouectum uerae piaeque iustitiae peruenire qui negauerit, nescio utrum recte possit in qualiumcumque Christianorum numero deputari.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
