# De Natura et Gratia 71

Augustine, De Natura et Gratia, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/71

Ac per hoc et ea testimonia, quae non quidem de scripturis canonicis, sed de quibusdam catholicorum tractatorum opusculis posuit uolens occurrere his qui cum solum dicerent ista defendere, ita sunt media, ut neque contra nostram sententiam sint neque contra ipsius. in quibus nonnihil etiam de libris meis interponere uoluit me quoque aliquem deputans, qui cum illis commemorari dignus uiderer. unde ingratus esse non debeo et familiariore affectu nolo ut erret, qui hunc mihi detulit honorem. prima enim quae posuit, quia nomen eius qui ea dixit non ibi legi, sine quia ille non scripsit sine quia codex quem misistis id aliqua forte mendositate non habuit pertractare quid opus est? maxime quoniam me in huiusmodi quorumlibet hominum scriptis liberum — quia solis canonicis debeo sine ulla recusatione consensum — nonnihil mouet quod de illius scriptis, cuius nomen non ibi inueni, ille posuit: oportuit magistrum doctoremque uirtutis ho mini simillimum fieri, ut uincendo peccatum doceat hominem uincere posse pecc ut m. quomodo enim dictum sit, auctor huius sententiae uiderit qualiter possit exponere, dum tamen nos minime dubitemus peccatum Christum non in sc habuisse quod uinceret, qui natus est in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. aliud eiusdem ita posuit: et iterum: u t desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi a c ac l uoluntatis. ego desideria carnis, si non inlicitarum concupiscentiarum hic dicuntur, accipio, sicuti est fames, sitis, refectio lassitudinis et si quid huiusmodi est. per haec enim quidam, quamuis ca sint inculpabilia, in culpas decidunt; quod ab illo saluatore afuit, etiamsi haec in co fuisse propter similitudinem carnis peccati euangelio teste uideamus.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
