Latin
72
Augustine, De Natura et Gratia 72
Unproofread scanNot analysed yet
Beatus uero Hilarius, cuius haec uerba posuit: non enim nisi spiritu per fecti et inmortalitate mutati, quod solis mundis corde d e d i dispositum est, hoc quod in deo est inmortale cernemus, quod dixit contra id quod dicimus uel quid istum adiuuet nescio, nisi quia posse esse hominem mundo corde testatus est. quod quis negat? sed gratia dei per Iesum Christum. dominum nostrum, non sola arbitrii libertate. item quod eum dixisse commemorat: quas s Iob litteras legerat u t ab stineret s e ab omn i re maligna ? quia deum sola mente uitiis non ammixta ueneratur, deum aute m colere proprium iustitiae off icium est, quid fecisset lob dicit, non quid in hoc saeculo perfecisset aut sine gratia saluatoris, quem etiam prophetauit, uel fecisset uel perfecisset. abstinet enim se ab omni re mala etiam qui habet peccatum quod in se regnare non sinit, cui subrepit inprobanda cogitatio, quam peruenire ad finem operis non permittit. sed aliud est non habere peccatum. aliud non oboedire desideriis eius; aliud est inplere quod praeceptum est: non concup i sces et aliud est per quendam abstinentiae conatum saltem id agere quod item scriptum est: post concupiscentias tuas non e a s, nihil horum tamen scire se recte posse sine gratia saluatoris. facere est ergo iustitiam in uero dei cultu cum interno concupiscentiae malo interna conflietatione pugnare, perficere autem omnino aduersarium non habere. nam qui pugnat et adhuc periclitatur, et aliquando percutitur. etiamsi non sternitur; qui autem non habet aduersarium, plena pace laetatur. et ipse esse sine peccato uerissime dicitur, in quo nullum habitat peccatum. non qui per abstinentiam mali operis dicit: iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum.