# De Natura et Gratia 73

Augustine, De Natura et Gratia, 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/73

Nam et ipse Iob de peccatis suis non tacet et utique huic amico nostro merito placet humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam; unde id quod Iob confitetur, quia uerax dei cultor est, procul dubio ueraciter confitetur. et ipse Hilarius, cum locum psalmi exponeret, ubi scriptum est: 'spreuisti omnes discedentes a iustificationibus tuis', ait: si enim peccatores deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo est. sed spernit discedentes a se, quos apostatas uocat. uidetis quemadmodum non dixerit. quia sine peccato nemo fuerit, tamquam de praeteritis loquens, sed quod sine peccato nemo sit. unde quidem, ut dixi, non contendo ; quisquis enim non cedit lohanni apostolo, qui nec ipse ait: si dixerimus quia peccatum 'non habuimus', sed non habemus, episcopo llilario quomodo cessurus est ? pro gratia Christi clamo, sine qua nemo iustificatur, tamquam sufficiente naturae libero arbitrio. immo ipse pro ea clamat; ei cedatur dicenti: sine me nihil potestis facere.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
