Latin
74
Augustine, De Natura et Gratia 74
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctus autem Ambrosius reuera in co loco, quem iste commemorat. illis resistit qui dicunt hominem non esse posse sine peccato in hac uita. ut enim ea diceret. accepit occasionem de Zacharia et Elisabeth. quod in euangelio commemorati sunt ambulasse in omnibus iustificationibus legis sine querella. numquid tamen negat gratia dei fieri per Iesum Christum dominum nostrum ? ex qua fide etiam ante eius passionem iustos uixisse non dubium est, qui praestat spiritum sanctum. per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, qua una iusti sunt quicumque sunt iusti. quem spiritum memoratus episcopus etiam precibus impetrandum ammonet —ita illi uoluntas diuinitus non adiuta non sufficit —,ubi in ymno suo dieit: uotisque praestat sedulis sanctum mereri spiritum.