# De Natura et Gratia 76

Augustine, De Natura et Gratia, 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/76

'Item Iohannes Constantinopolitanus episcopus', cuius posuit sententiam, 'dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum'. quis hoc negat? 'et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate descendit'. etiam hoc quis negat ? sed non id agitur de humana natura quae in hac uita est; sed agitur de gratia dei, qua sanatur per medicum Christum, quo non indigeret, si sana esset, quae ab isto tamquam sana uel tamquam sibi sufficiente uoluntatis arbitrio posse non peccare defenditur.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
