Latin
78
Augustine, De Natura et Gratia 78
Unproofread scanNot analysed yet
Quid etiam presbyter uenerabilis Hieronymus dixit in his, quae illum dixisse commemorat, cum exponeret quod scriptum est: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt? quos non arguit conscientia ulla peccati et adiecit: mundus mundo corde conspicitur, templum dei non potest esse pollutum. hoc utique agitur in nobis conando, laborando, orando, impetrando, ut ad illam perfectionem, in qua possimus deum mundo corde conspicere, eius gratia perducamur per Iesum Christum dominum nostrum. item quod ait a memorato dictum esse presbytero: liberi arbitrii nos condidit deus, nec ad uirtutem nec ad uitia necessitate trahimur: alioquin ubi necessitas, nec corona est, quis non agnoscat, quis non toto corde suscipiat, quis aliter conditam humanam neget esse naturam ? sed in recte faciendo ideo nullum est uinculum necessitatis, quia libertas est earitatis.