# De Natura et Gratia 83

Augustine, De Natura et Gratia, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-gratia/83

Valde autem 'bona sunt praecepta', si legitime his utamur. eo quippe ipso quo firmissime creditur 'deum iustum et bonum inpossibilia non potuisse praecipere', hinc ammoneniur et in facilibus quid agamus et in difficilibus quid petamus. omnia quippe fiunt facilia caritati, cui uni Christi sarcina leuis est aut ea una est sarcina ipsa quae leuis est. secundum hoc dictum est: et praecepta eius grauia non sunt, ut cui grauia sunt, consideret non potuisse diuinitus dici: grauia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui grauia non sunt. et petat quo destituitur, ut inpleat quod iubetur. et quod dicitur ad Israhel in Deuteronomio, si pie, si sancte, si spiritaliter intellegatur, hoc idem significat, quia utique, cum hoc testimonium commemorasset apostolus: prope est uer eum i-u ore tuo et in corde tuo — quod hic habet 'in manibus tuis'; in corde sunt enim spiritales manus — hoc est, inquit, uerbum fidei quod praedicamus. conuersus ergo quisque, sicut ibi praecipitur, ad dominum deum suum ex toto corde suo et ex tota anima sua mandatum dei non habebit graue. quomodo est enim graue, cum sit dilectionis mandatum? aut enim quisque non diligit, et ideo graue est, aut diligit, et graue esse non potest. diligit autem, si, quod illic ammonetur Israhel, conuersus fuerit ad dominum deum suum ex toto corde suo et ex tota anima sua. mandatum, inquit, nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et: qui diligit proximum, legem inpleuit, et: plenitudo legis caritas. secundum hoc et illud dictum est: si ambularent semitas bonas, inuenissent utique semitas iustitiae leues. quomodo ergo dicitur: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras, nisi quia utrumque uerum est? durae sunt timori, leues amori.

---

Augustine, De Natura et Gratia, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa054/stoa0040.stoa054.opp-lat1.xml.
