Latin
84
Augustine, De Natura et Gratia 84
Unproofread scanNot analysed yet
Caritas ergo inchoata inchoata iustitia est; caritas prouecta prouecta iustitia est; caritas magna magna iustitia est; caritas perfecta perfecta iustitia est, sed caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae tunc maxima est in hac uita, quando pro illa ipsa contemnitur uita. sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali excesserit uita. ubicumque autem et quandocumque ita plena sit, ut ei non sit quod adiciatur, non tamen diffunditur in cordibus nostris uel naturac ucl uoluntatis opibus quae sunt in nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis, qui et infirmitati nostrae opitulatur et sanitati cooperatur. ipsa est enim gratia dei per lesum Christum dominum nostrum, cui est cum patre et spiritu sancto aeternitas, bonitas in saecula saeculorum. amen.