Latin
Book 1
Augustine, De Natura et Origine Animae 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater carissime, et fraternam beniuolentiam ac mutuae dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus, uerum nunc probatiorem nobis amica diligentia diligentia, quod mihi duos libros eius quidem hominis, quem penitus ignorabam. nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris —sic enim praenotatum ibi nomen eius inueni —proxime praeterita aestate misisti, quamuis mihi eo quod absens fuissem in autumni fine sint redditi. quomodo enim tu carissimus meus posses ucl deberes in meam non perferre notitiam, cum in manus tuas uenissent cuiuslibet hominis qualescumque litterae licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur uerbis meis quae in quibusdam opusculis edidissem? hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti.