Latin
Book 1
Augustine, De Natura et Origine Animae 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
De illis autem paruulis qui morte praeueniuntur, priusquam baptizentur in Christo, cum respondere uoluissct, ausus est 'cis promittere non solum paradisum, uerum etiam regnum caelorum' non inueniens, qua exiret, ne deum animas innocentes dicere cogeretur aeterna morte damnare, quas nullo merito praecedente peccati carni inserit peccatrici. sed utcumque sentiens quid mali dixerit sine ulla Christi gratia redimi animas paruulorum in aeternam uitam regnumque caelorum et in eis posse solui originale peccatum sine Christi baptismo, in quo fit remissio peccatorum, uidens ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis iecerit: sane, inquit, pro eis oblationes assiduas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. ecce aliud, unde numquam exiturus est, nisi eum dixisse paeniteat. quis enim offerat corpus Christi nisi pro eis, qui membra sunt Christi? ex quo autem ab illo dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum d e i, et alio loco: qui perdiderit animam suam propter m e, inueniet e a m, nemo fit membrum Christi nisi aut baptismate in Christo aut morte pro Cliristo.