Latin
Book 1
Augustine, De Natura et Origine Animae 1.23
Unproofread scanNot analysed yet
Nouimus etiam Machabeorum iuuenum matrem fecundiorem uirtutibus, quando filii passi sunt, quam fetibus, quando nati sunt, eos sic fuisse adhortatam, ut diceret: filii, nescio quomodo paruistis in uentrem meum. neque enim ego spiritum et animam donaui uobis nec singulis uobis uultus et membra formaui; sed deus, qui fecit mundum et omnia quae in es o sunt fecitque hominum genus et omnium inquirit actum, ipse uobis spiritum et animam reddet cum magna misericordia. nouimus haec quidem, sed huic quomodo suffragentur ad id quod asserit non uidemus. quis enim Christianorum neget deum donare hominibus animam et spiritum ? sed eodem modo existimo istum negare non posse deum donare hominibus aurem, linguam, manum, pedem omnesque corporis sensus et omnium formam naturamque membrorum. quomodo enim haec dei dona esse negaturus est, nisi se obliuiscatur esse Christianum ? sed sicut constat ex propagine ab illo haec fieri atque donari, ita quaerendum est etiam, spiritus et anima hominis unde ab illo efficiatur, a quo efficiente donatur, utrum ex parentibus an ex nihilo an —quod iste affirmat, sed omni modo cauendum est —ex aliqua flatus eius exsistente natura, non de nihilo creata, sed de ipso.