# De Natura et Origine Animae 1.28

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.28

Sed dicendo, inquit, apostolus: et ipse det omnibus uitam et spiritum, deinde addendo: fecitque ex uno sanguine omne genus hominum, animam et spiritum originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem. immo uero qui non uult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat utrum ita an non ita sit, habet quod in istis uerbis apostoli intellegat 'ex uno' cum 'sanguine' dixisse 'ex uno homine' a parte totum significante locutionis modo. si enim ipsi licet intellegere a parte totum quod scriptum est: et f actus est homo in animam uiuam, ut illic intellegatur et spiritus, de quo scriptura ibi tacuit, cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est: ex uno sanguine, ut illic et anima et spiritus possit intellegi, quoniam homo significatus nomine sanguinis non solo constat ex corpore, uerum etiam ex anima et spiritu? sicut enim qui propaginem defendit animarum non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum est: in quo omnes peccauerunt — non enim dictum est: 'in quo omnium caro peccauit', sed 'omnes' dictum est, id est omnes homines, cum homo non sola sit caro —. sicut ergo hinc iste non debet opprimi, quia forte ita dictum est 'omnes homines', ut secundum solam carnem intellegerentur, sic iste non hinc debet premere defensores propaginis animarum, quia dictum est: omne genus hominum ex uno sanguine, tamquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. si enim hoc est uerum, quod isti asserunt, ut non sit anima ex anima, sed caro ex carne sit tantum, ita dictum est e x uno sanguine, ut non totus homo significaretur a parte, sed tantum unius hominis caro; illud nero quod dictum est: in quo omnes peccauerunt, sola omnium hominum caro intellegenda est, quae inde transfusa est, a toto partem significante scriptura. si autem illud est uerum, quod totus homo ex toto homine propagatur, id est corpus, anima et spiritus, ibi proprie dictum est 'in quo omnes homines peccauerunt', hic autem tropice 'ex uno sanguine' totum significatur a parte, id est totus homo. qui ex anima constat et carne, uel potius, ut iste amat loqui, ex anima et spiritu et carne. nam et ex parte totum et ex toto partem diuina eloquia significare consuerunt. ex parte enim totum significatum est, ubi legitur: ad te omnis caro ueniet, quia ex carne intellegitur totus homo; ex toto autem pars, cum dicitur Christus sepultus, cum sola eius caro sepulta sit. iam Llud quod in hoc apostoli testimonio positum est, quia ipse dat omnibus uitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto quod neminem moueat; ipse enim dat. sed adhuc quaerimus unde det, utrum ex noua insufflationc an ex propagine. ipse quippe dare etiam carnis substantiam rectissime dicitur, quam tamen dare ex propagine non negatur.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
