# De Natura et Origine Animae 1.29

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.29

Nunc uideamus illud de Genesi testimonium, ubi facta mulier de latere uiri adducta est ad eum et dixit: hoc nunc os ex ossibus meis is et caro de carne m ea. hoc quippe iste putat, 'quod dicere debuerit Adam: "anima ex anima mea" uel: "spiritus de spiritu meo", si etiam hoc de illo tractum esset'. sed illi qui propaginem asserunt animarum, hinc se putant inuictius suam munire sententiam, quia, cum scriptum sit detraxisse deum costam de latere uiri eamque aedificasse in mulierem, non est additum, quod in eius faciem sufflauerit flatum uitae; ideo, inquiunt, quia iam de uiro fuerat animata. nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, sancta scriptura huius rei cognitione fraudasset. ad illud uero quod ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea nec ait: 'spiritus' uel 'anima de spiritu meo' uel 'de anima mea', sic ab cis responderi potest. quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte totum intellegatur hoc dictum 'os et caro mea', sed quae animata fuerint detracta, non mortua. neque enim hoc omnipotentem facere potuisse ideo negandum est, quia nullus hominum potest aliquid cum anima de humana carne praecidere. nam quod Adam secutus adiunxit: haec uocabitur mulier, quia d e u i r o s u o s u m p t a c s t, cur non ait potius, unde opinio confirmaretur istorum: 'quoniam de uiro suo caro eius sumpta est'? hic itaque illi qui contra sentiunt possunt diccre, quia non scriptum est carnem mulieris, sed mulierem de uiro suo sumptam. totam debere accipi cum anima et spiritu. nam etsi anima sexu caret, non tamen quando appellantur mulieres excepta anima eas necesse est intellegi. alioquin non ita se ammonerentur ornare: non in tortis crinibus aut auro uel margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decet, inquit, mulieres promittentes pietatem per bonam conuersationem. utique pietas intus est in anima ucl in spiritu, et tamen mulieres appellatae sunt, etiam ut se intus ornarent, ubi nullus est sexus.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
