Latin
Book 1
Augustine, De Natura et Origine Animae 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero 'eam non spiritum, sed corpus esse' contendit, quid aliud uult efficere quam nos non ex anima et corpore, sed ex duobus uel etiam tribus constare corporibus? cum enim 'spiritu, anima et corpore constare nos' dicit et 'omnia haec tria corpora esse' asserit, profecto ex tribus corporibus nos putat esse conpactos. in qua opinione quanta eum sequatur absurditas, illi potius quam tibi demonstrandum puto. uerum iste tolerabilis error est hominis, qui nondum cognouit esse aliquid, quod cum corpus non sit corporis tamen quandam similitudinem gerere possit.