# De Natura et Origine Animae 1.6

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/1.6

Illud plane quis ferat, quod in secundo libro, cum quaestionem difficillimam soluere conaretur de originali peccato, quatenus ad corpus animamque pertineat, si anima non de parentibus trahitur, sed a deo noua insufflatur, hanc ergo tam molestam et tam profundam enitens enodare quaestionem: merito, inquit, per carnem priscam reparat habitudinem, quam uisa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari. cernis nempe hominem ausum suscipere quod uires eius excedit in tam immane praecipitium decidisse, ut diceret inquinari animam meruisse per carnem, cum dicere nullo modo possit, unde hoc meritum traxerit ante carnem. si enim a carne incipit meritum habere peccati, dicat, si potest, unde ante peccatum suum carne meruerit inquinari. nam hoc meritum, quo in carnem peceatricem missa est, ut inquinaretur ex illa, profecto aut ex semet ipsa habuit aut — quod a uero multo amplius abhorret — ex deo. ex carne quippe meritum non potuit habere ante carnem, quo merito inquinanda mitteretur in carnem. si ergo a semet ipsa hoc meritum habuit, quomodo habuit, quae ante carnem nihil mali fecit? si autem hoc meritum ex deo dicitur habuisse, quis hoc audiat, quis ferat, quis dici inpune permittat? non enim hoc loco quaeritur, quid meruerit, ut iudicaretur danmanda post carnem. sed quid meruerit ante carnem ita damnari, ut inquinanda mitteretur in carnem. explicet hoc, si potest, qui est ausus dicere inquinari animam meruisse per carnem.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
