Latin
Book 2
Augustine, De Natura et Origine Animae 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Aestuat tamen iste atque horrendis suffocatur angustiis; adtentius enim fortasse quam tu quid mali dicat adtendit praeter Christi scilicet baptismum solui in paruulis originale peccatum. denique, ut aliquatenus in hac causa uel sero ad ecclesiae sacramenta confugiat: pro his sane, inquit, oblationes assiduas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. habeto istum, si placet, etiam censorem, si parum fuerat habere doctorem, ut sacrificium corporis Christi etiam pro his offeras, qui Christo non sunt incorporati. rem quippe tam nouam atque a disciplina ecclesiastica et a regula ueritatis alienam cum libris suis auderet inserere, non ait 'puto', non ait 'existimo', non ait 'arbitror', non ait saltem 'suggero' uel 'dico', sed 'censeo',ut scilicet, si offenderemur nouitate seu peruersitate sententiae, terreremur auctoritate censurae. uideris tu, frater, quomodo sustinere possis istum docentem; catholici tamen qui sanum sapiunt sacerdotes, quibus et te oportet adiungi, absit ut adquiescant istum audire censentem, quem potius optant resipiscentem ac dolentem et quod ista senserit, immo uero etiam scripserit correctione saluberrima paenitentem. sed hoc, inquit, exemplo Machabeorum in proelio cadentium astruo faciendum, qui cum furtim de interdictis auferrent atque in ipso certamine cecidissent, a sacerdotibus, ait, inuenimus hoc initum fuisse consilium, ut quorum animas ex uetito reatus obstrinxerat, sacrificiorum oblatio repararet. ita istuc dicit, quasi pro incircumcisis illa oblata legerit sacrificia, sicut haec nostra pro non baptizatis censuit offerenda. circumcisio quippe fuit illius temporis sacramentum, quod praefigurabat nostri temporis baptismum.