# De Natura et Origine Animae 2.7

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/2.7

Quodsi dicis: 'hoc me ille non docuit nec huic errori eius ullo modo quamlibet diserti et ornati sermonis inlectus suauitate consensi', ago ingentes deo gratias. sed quaero, unde illi caput exosculatus, ut dicitur, gratias egeris te didicisse quod usque ad auditam disputationem illius ignorabas aut, si falsum est hoc te fecisse atque dixisse, hoc ipsum peto nobis intimare digneris, ut inanis rumor tuis litteris refellatur. si autem uerum est illa humilitate homini egisse te gratias, gaudeo quidem, si te illud non docuit, quod superius quam sit detestandum eauendumque monstraui, et non reprehendo, quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si aliquid aliud disputante illo uerum atque utile didicisti; sed hoc quid sit inquiro. an forte animam non spiritum esse, sed corpus ? non quidem magnum doctrinae christianae arbitror esse detrimentum ista nescire et, si de corporum generibus subtiliter disputetur, hoc maiore difficultate quam utilitate perdiscitur. si autem dominus uoluerit, ut ad illum ipsum iuuenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse dilectio tua etiam hoc quam non te docuerit, si tamen id te ab illo didicisse laetaris. sed ne quid forte aliud sit, quod constat esse utile et ad fidem necessariam pertinere, peto rescribere non graueris.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
