Latin
Book 3
Augustine, De Natura et Origine Animae 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quod mihi ad te scribendum putaui, hoc prius cogites, fili dilectissime Victor, uolo, si te contemnerem, nequaquam id me fuisse facturum. nec ideo tamen humilitate nostra sic abutaris, ut propterea te existimes adprobatum, quia cernis non fuisse contemtum; non enim sequendum, sed corrigendum te diligo. et quoniam nec corrigi posse despero, nolo mireris me contemnere non posse quem diligo. si enim te, antequam nobis eommunieares, diligere debui, ut esses catholicus, quanto magis te iam communicantem diligere debeo, nc sis nonus hereticus et ut sis talis catholicus, cui resistere nullus possit hereticus! quantum enim adparet ex donis ingenii, quae iam tibi largitus est detis, profecto sapiens eris, si te non esse credideris, atque ut sis ab illo qui facit sapientes pie, subpliciter instanterque poposceris et malueris errore non decipi quam errantium laudibus honorari.