# De Natura et Origine Animae 3.10

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.10

Noli credere nec dicere nec docere 'animam per carnem reparare habitudinem priscam et per illam renasci, per quam meruerat inquinari', si uis esse catholicus. ut enim omittam in eo quod dixisti: merito ergo per carnem priscam reparat habitudinem, quam uisa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari, tam in proximo te ipsum tibi ipsi exstitisse contrarium, ut homo qui paulo ante dixeras animam per carnem reparare statum per quam perdiderat meritum — ubi nullo modo potest nisi bonum meritum intellegi, quod uis utique per carnem in baptismate reparari —, rursus eam diceres inquir.ari meruisse per carnem — ubi iam non potest bonum, sed malum meritum intellegi —, ut ergo id omittam, prorsus uel bonum uel malum meritum credere habuisse animam ante carnem catholicum non est.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
