# De Natura et Origine Animae 3.12

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.12

Noli credere nec dicere nec docere 'infantes antequam baptizentur morte praeuentos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum', si uis esse catholicus. exempla enim, quae te fallunt, uel de latrone qui dominum est confessus in cruce uel de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate nihil tibi ad huius erroris sententiam suffragantur. latro quippe ille, quamuis potuerit iudicio diuino inter eos deputari, qui martyrii confessione purgantur, tamen etiam utrum non fuerit baptizatus ignoras. nam, ut omittam, quod creditur aqua simul cum sanguine exiliente de latere domini iuxta confixus potuisse perfundi atque huiusmodi sanctissimo baptismate dilui, quid si in carcere fuerat baptizatus, quod et postea persecutionis tempore nonnulli clanculo impetrare potuerunt? quid si et antequam teneretur? neque enim propterea illi publicae leges parcere poterant, quantum adtinet ad corporis mortem, quoniam diuinitus remissionem acceperat peccatorum. quid si iam baptizatus in latrocinii facinus et crimen incurrerat et non expers baptismatis, sed tamquam paenitens accepit scelerum ueniam quae baptizatus ammisit? quando quidem pietas tam fidelis et domino in animo eius et nobis in uerbis eius apparuit. nam si eos, de quibus 11011 scriptum est utrum fuerint baptizati, sine baptismo de hac uita recessisse contendimus, ipsis calumniamur apostolis, qui praeter apostolum Paulum quando baptizati fuerint ignoramus. sed si ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod beato Petro dominus ait: qui lotus est, non indiget, ut lauet, quid de aliis, de quibus uel tale nihil legimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, de Sila, de Philemone, de ipsis euangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus ceteris, quos absit ut baptizatos esse dubitemus. quamuis non legamus? Dinocrates autem septennis puer, in quibus annis pueri cum baptizantur iam symbolum reddunt et pro se ipsi ad interrogata respondent, cur non tibi uisus fuerit baptizatus potuisse ab impio patre ad gentilium sacrilegia reuocari et ob hoe fuisse in poenis, de quibus sorore orante liberatus est, nescio. neque enim et ipsum uel numquam fuisse Christianum uel catechumenum defunetum fuisse legisti, quamquam ipsa lectio non sit in eo canone scripturarum, unde in huiusmodi quaestionibus testimonia proferenda sunt.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
