# De Natura et Origine Animae 3.14

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.14

Xoli credere nec dicere nec docere 'de infantibus, qui priusquam renascantur in Christo, praeueniuntur occiduo, scriptum esse: 'raptus e st, ne malitia mutet illius intellectum autne fictio decipiat an i mam eius. propter h o c properauit de medio iniquitatis illum e du cer e; pla cita enim erat deo anima cius, et: cons u mmatus in breui repleuit tempora longa ̒, si uis esse catholicus. hoc enim ad illos omnino non pertinet, sed ad eos potius, qui baptizati et pie uiuentes diu non permittuntur hic uiuere non annis, sed sapientiae gratia consummati. iste uero error, quo putatur hoc de paruulis antequam baptizentur morientibus esse dictum. ipsi sacrosancto lauacro intolerabilem facit iniuriam, si paruulus, qui baptizatus rapi poterat. propterea prius rapitur, ne malitia mutet illius intellectum aut nc fictio decipiat animam eius; quasi in eodem baptismo haec esse malitia credatur et fictio qua in peius mutetur et decipiatur, si non ante rapiatur. deinde quoniam placita erat deo anima eius, properauit de medio iniquitatis illum educere, ita ut nec paululum remoraretur, ut quod in eo praedestinarat inpleret, sed contra suam praedestinationem facere maluit tamquam festinans, nc quod ei placuerat in non baptizato exterminaretur in baptismo, tamquam moriturus infans ibi pereat, quo currendum est cum illo ne pereat. quis ergo haec uerba scripta in libro Sapientiae de paruulis sine baptismate mortuis dicta esse crederet, diceret, scriberet, recitaret. si ra. sicut oportuerat, cogitaret ?

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
