# De Natura et Origine Animae 3.18

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.18

Xoli credere nec dicere nec docere 'sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum', si uis esse catholicus, quia nec illud quod de Machabeorum libris commemorasti sacrificium Iudaeorum pro eis qui non circumcisi de corpore exierant ostendis oblatum. in qua tua sententia tam noua et contra ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata uerbo etiam insolentissimo usus es dicens: pro his sane oblationes assiduas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum, ut te homo laicus sacerdotibus dei nec discendo subderes nec saltem simul quaerendo misceres, sed censendo praeponeres. aufer tibi ista, fili; non sic in uia, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur; nullus cum hoc tumore per angustam portam eius ingreditur.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
