# De Natura et Origine Animae 3.19

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.19

Xoli credere nec dicere nec docere 'aliquos eorum, qui sine baptismo Christi ex hac uita migrauerint, interim non ire in regnum caelorum, sed in paradisum, postea uero in resurrectione mortuorum etiam ad regni caelorum beatitudinem peruenire', si uis esse catholicus. hoc enim eis dare nec Pelagiana heresis ausa est, quae opinatur paruulos non trahere originale peccatum. quos tu quamuis sicut catholicus cum peccato nasci fatearis, nescio qua tamen peruersioris nouitate opinionis sine baptismate salutari et ab hoc peccato cum quo nascuntur absolui et in regnum caelorum asseris introduci neque consideras, in hac causa quam deterius sapias quam Pelagius. ille quippe dominicam sententiam pertimescens, qua non baptizati in regnum caelorum non permittuntur intrare, licet eos quos ab omni peccato liberos credit non illo audet paruulos mittere; tu uero sic contemnis quod dictum est: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei, ut excepto errore, quo audes a regno dei paradisum separare, quibusdam (quos reos nascisieut catholicus credis sine baptismate mortuis et illius reatus absolutionem et regnum caelorum non dubites insuper polliceri; quasi contra Pelagium in originali peccato astruendo tunc esse possis catholicus uerus, si contra dominum fueris in destruenda eius de baptismo sententia hereticus nouus. nos te, dilectissime, non sic uolumus hereticorum esse uictorem, ut error uincat errorem et, quod est peius, maior minorem. dicis enim: aut si forte quisquam reluctetur latronis animae uel Dinocratis interim temporarie conlatum esse paradisum — nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni caelorum quamquam sententia illa principalis obsistat, quia qui ns o n renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum —, tamen teneat etiam meum in hac parte non inuidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque diuinae et effectum amplificet et affectum. haec uerba tua sunt. ubi te confiteris consentire dicenti quibusdam non baptizatis sic temporarie conlatum esse paradisum, ut supersit illis in resurrectione praemium regni caelorum, contra sententiam principalem, qua constitutum est non intraturum in illud regnum, qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. quam sententiam principalem timens uiolare Pelagius nec illos sine baptismo in regnum caelorum credidit intraturos, quos non credidit reos; tu autem et originalis peccati reos paruulos confiteris et tamen eos sine lauacro regenerationis absoluis et in paradisum mittis et postea etiam in regnum caelorum intrare permittis.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
