# De Natura et Origine Animae 3.2.1-9

Augustine, De Natura et Origine Animae, 3.2.1 to 3.2.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/3.2.1

Prius me in libris tuis titulus tui nominis pro te sollicitum reddidit. cum enim quis esset Vincentius Victor ab eis qui te nouerant et forte aderant requisissem, audiui te fuisse Donatistam uel potius Rogatistam, nuper autem communicasse catholicae. et cum gauderem tantum, quantum de his solemus, quos ab illo errore liberatos esse cognoscimus, immo uero etiam multo amplius, quod ingenium tuum, quo delectabar in litteris tuis, uidebam non remansisse apud aduersarios ueritatis, additum est a referentibus, quod me inter illa gaudia contristaret, ideo te cognominari uoluisse Vincentium, quod Rogati successorem, qui hoc nomine appellatus est, adhuc tamquam magnum et sanctum uirum animo teneas et ob hoc illius nomen tuum uolueris esse cognomen. nec defuerunt qui dicerent etiam hoc a te fuisse iactatum, quod ipse tibi nescio qua uisione apparuerit atque ad hos conficiendos libros, de quibus tecum agere isto nostro opusculo institui, sic adiuuerit, ut ea tibi scribenda, quantum ad res ipsas rationesque adtinet, ipse dictaret. quod si uerum est, iam te illa dicere potuisse non miror, quae, si patienter auscultes ammonitioni meae et eos libros catholica mente consideres atque pertractes, te dixisse procul dubio paenitebit: ille quippe qui se, sicut eum prodit apostolus, transfigurat in angelum lucis, in eum tibi transfiguratus est, quem tu fuisse uel esse tamquam lucis angelum credis. et eo quidem modo minus ad decipiendos catholicos ualet, quando se non in lucis angelos, sed in hereticos transfigurat; sed te ab eo falli iam eatholieum nollem. crucietur ergo te didicisse quae uera sunt: quanto magis laetatus fuerat se tibi persuasisse quae falsa sunt! ut autem non diligas hominem mortuum, cuius dilectio tibi obesse potest, prodesse illi non potest, hoc breue intuearis ammoneo, quod utique ille non est sanctus et iustus, si tu hereticorum Donatistarum uel Rogatistarum laqueos cuasisti;

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
