Latin
3.2.10 to 3.2.26
Augustine, De Natura et Origine Animae 3.2.10-26
Unproofread scanNot analysed yet
si autem illum sanctum et iustum arbitraris, tu communicando catholicis interisti. profecto enim tc catholicum fingis, si animo illud es quod erat ille quem diligis. et nosti quam terribiliter scriptum sit, quod spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum. si autem ueraciter communicans non te catholicum fingis, quid adhuc hereticum mortuum sic diligis, ut eius uelis te iactare adhuc nomine, cuius iam non teneris errore? nolumus te habere tale cognomentum, tamquam sis heretici mortui monumentum; nolumus talem titulum habere librum tuum, qualem falsum esse dieeremus, si in eius sepulcro legeremus. non enim Vincentium uictorem scimus esse. sed uictum; et utinam fructuose, sicut te uinei nolumus ueritate! astute autem putaris et callide, cum libros tuos, quos credi cupis illo tibi reuelante dictatos, appellas Vineentii Victoris, non tam Vincentium te quam illum uoeari noluisse Victorem, uelut tibi reuelando quae scriberes uicisset errorem. ut quid tibi ista, fili? esto potius uerus, non fictus catholicus, ne te fugiat spiritus sanctus et nihil tibi possit prodesse Vincentius. in quem se ad te fallendum transfigurauit malignissimus spiritus; eius quippe sunt illa qualibet tibi fraude persuasa. quae si ammonitus pia humilitate et catholica pace correxeris, errores fuisse iudicabuntur studiosissimi iuuenis emendari potius quam in eis remanere cupientis. si autem pro eis tibi etiam contentionem -quod absit. ! —persuaserit peruicacem, iam tamquam heretica dogmata cum suo necesse erit auctore damnari, cura scilicet pastorali et medicinali, priusquam per incautum uulgus serpant dira contagia, cum dilectionis non ueritate, sed nomine salubris neglegitur disciplina.