Latin
Book 3
Augustine, De Natura et Origine Animae 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Noli credere nec dicere nec docere 'animam meritum aliquod perdidisse per carnem, tamquam boni meriti fuerit ante carnem ̒, si uis esse catholicus. nondum enim natos apostolus nihil egisse dicit boni uel mali; unde ergo anima potuit ante carnem habere meritum bonum, ubi nihil egerat boni ? an forte audebis eam dicere ante carnem bene uixisse, quam non potes ostendere uel fuisse? quomodo ergo dicis: non uis animam ex carne peccati contrahere ualetudinem, ad quam uicissim sanctificationem uideas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? haec dogmata, quibus putatur anima ante carnem habuisse aliquem statum bonum et meritum bonum, si forte nescis, exceptis antiquis exceptis etiam recentius in Priscillianistis iam catholica damnauit ecclesia.