Latin
Book 4
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed me contemnis forsitan confitentem et propter hoc quoque pecoribus comparabis. ego autem monere uel, si non dignaris, certe ammonere non desino, ut agnoscas potius communem infirmitatem, in qua uirtus perficitur, ne pro cognitis incognita praesumendo ad ueritatem peruenire non possis. puto enim esse aliquid, quod et tu intellegere quaeris nec potes nec tamen quaereres, nisi te posse sperares. ac per hoc et tu uires intellegentiae tuae nescis, qui naturae tuae scientiam profiteris nec mecum ignorantiam confiteris. quid dicam de uoluntate, ubi certe liberum a nobis praedicatur arbitrium ? nempe beatissimus apostolus Petrus uolebat pro domino animam ponere, plane uolebat; neque enim deum id pollicendo fallebat, sed quantas uires haberet uoluntas ipsa nesciebat: proinde uir tantus, qui Iesum filium dei esse cognouerat, sc latebat. scimus nos itaque aliquid uelle seu nolle; sed uoluntas nostra, etiam cum bona est, quantum ualeat, quantas uires habeat, quibus temptationibus cedat quibusue non cedat, si nos non fallimus, fili dilecte, nescimus.