Latin
Book 4
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.13
Unproofread scanNot analysed yet
An forte etiam hoc quia dixi: quid oremus, sicut oportet, nescimus, inridendum me arbitraris et inrationalibus similem animantibus iudicas ? et forte tolerabilius. cum enim recto sanoque iudicio futura nostra praeteritis praeferamus et oratio nobis non propter quod fuimus, sed propter quod erimus sit necessaria, multo est utique molestius nescire quid oremus quam quemadmodum exorti fuerimus. sed ueniat tibi in mentem, ubi hoc legeris, uel relegendo recole et noli in me huius conuicii lapidem iacere, ne ad quem non uis perueniat. ille ipse quippe doctor gentium apostolus dixit: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, quod non tantum uerbo docuit, sed suo quoque demonstrauit exemplo. nam contra utilitatem et salutis suae perfectionem nesciens orabat, ut discederet ab eo stimulus carnis, quem sibi datum dixit, ne magnitudine reuelationum suarum extolleretur. et quia eum dominus diligebat, non fecit quod ignoranter petebat, sed tamen ubi ait: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, mox adiunxit: sed ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. qui autem scrutaturcorda, scit quid spiritus sapiat, quia secundum deum interpellat pro sanctis, id est 'interpellare sanctos facit', ille utique spiritus, quem deus misit in corda nostra clamantem: abba, pater, et inquo clamamus: abba, pater; utrumque enim dictum est et accepisse nos spiritum clamantem: abba, pater et accepisse nos spiritum, in quo clamamus: abba, pater, ut exponeretur quomodo dixit 'clamantem', hoc est 'clamare facientem', ut ipso faciente clamemus. doceat ergo et hoc me quando uoluerit, si hoc mihi expedire nouit, ut sciam unde secundum animam originem ducam. sed ille hoc me doceat spiritus, qui altitudines dei serutatur, non homo, qui spiritum nescit, unde uter inflatur. absit tamen, ut ego hinc te pecoribus comparem; non enim hoc quia non poteras, sed quia non aduerteras nesciebas.