# De Natura et Origine Animae 4.20.1-16

Augustine, De Natura et Origine Animae, 4.20.1 to 4.20.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.20.1

sed hoc omitto, nc de nominibus inter nos sit potius controuersia quam de rebus. quisnam sit homo interior uideamus, utrum anima an spiritus an utrumque. sed, sicut te scripsisse uideo, interiorem hominem animam dicis. de hac enim loquebaris, cum diceres: et gelante substantia, quae conprehendi non poterat, efficeret corpus aliud intra corpus naturae suae ui et spiramine conglobatum exindeque inciperet homo interior apparere, quem uelut in formam uaginae corporalis inclusum ad similitudinem sui deliniauit exterioris hominis habitudo. deinde infers: flatus ergo dei animam fecit, immo flatus ex deo anima factus est, effigiata substantialis et secundum naturam suam corporea et sui corporis similis imaginique conformis. post haec incipiens loqui de spiritu: haec, inquis, anima, quae ex flatu dei haberet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. sicut ergo uideo, interiorem hominem uis esse animam, intimum spiritum, tamquam et ipse interior sit animae sicut illa corpori. ita fit, ut quemadmodum corpus per interiora cana sua recipit aliud corpus, quod est anima, sicut putas, sic et anima credenda sit habere interiora inania, qua corpus tertium receperit spiritum, atque ita totus homo constet ex tribus: exteriore, interiore, intimo. itane nondum respicis, quanta te absurdissima consequantur, cum animam conaris asseuerare corpoream ? deinde dic. mihi: quis eorum renouabitur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum? interior an intimus? apostolus quidem praeter interiorem et exteriorem non uideo quod sciat alium interioris interiorem, id est totius hominis intimum. sed elige quem uolueris. qui renouetur secundum imaginem dei, quomodo hanc recipiet, qui iam sumsit exterioris imaginem? si enim per membra exterioris cucurrit interior et gelauit — hoc enim etiam uerbo usus es, tamquam figmentum fusile fieret ex forma lutea, quae de puluere facta est —, quomodo eadem manente forma, quae inpressa illi est uel expressa de corpore, potest reformari ad imaginem dei?

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
