# De Natura et Origine Animae 4.20.17-25

Augustine, De Natura et Origine Animae, 4.20.17 to 4.20.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.20.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.20.17

an duas habebit imagines, a summo quidem dei, ab imo autem corporis, sicut in nummo dicitur 'caput et nauia'? an forte dicis, quod anima ceperit imaginem corporis et spiritus capiat imaginem dei, tamquam illa contigua corpori et ille sit deo, ac sic ad imaginem dei homo ille intimus, non iste interior reformetur? sed frustra hoc dicis. nam si et ille intimus ita est per animae omnia membra diffusus ut illa per corporis, iam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis, sicut illa eum forma formauit. ac per hoc non habet ubi capiat imaginem dei manente in se ista imagine corporis, nisi quemadmodum nummus, ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. ad ista te absurda quando de anima cogitas carnalis cogitatio corporum uelis nolisue conpellit. sed deus, ut etiam ipse rectissime confiteris, non est corpus; quomodo igitur capiat eius imaginem corpus? obsecro te, frater, ut non conformeris huic saeculo, sed reformeris in nouitate mentis tuae nec sapias secundum carnem, quoniam mors est.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
