# De Natura et Origine Animae 4.22

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.22

Dicis etiam 'cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma, et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum', hinc uolens probare Abrahae animam fuisse corpoream, quia dici potuit: pater Abraham. iam diximus etiam ubi corpus nullum est esse formam. si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora, numera ista nomina, quaeso te: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, p a x, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, uel sic agnoscas, ut aliqua liniamenta corporum uideas. ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem colorem caritas habeat, quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi uideri non potest. cuius auxilium inploratum est, inquis, corporeus utique uisus est atque formatus. audiant te homines et dei nemo inploret auxilium, quia nemo eum potest uidere corporeum.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
