# De Natura et Origine Animae 4.24

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.24

Quod uero 'illum Abrahae sinum' existimas -esse corporeum et per ipsum' asseris totum corpus eius agnosci', uereor, ue in re tanta ioculariter atque inridenter, non serio grauiterque agere credaris. neque cnim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, immo, ut secundum te loquar, 'ferre tot corpora bene meritorum, quos illuc angeli sicut Lazarum perferunt'. nisi opinaris fortasse illam unam animam solam ad eundem sinum peruenire meruisse. si non iocaris et errare pueriliter non uis, sinum Abrahae intellege remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. et ideo Abrahae dictum, non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus, sicut deum Abrahajn et deum Isaac et deum Iacob se deus uocari uoluit, cum sit innumerabilium deus.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
