Latin
Book 4
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.26
Unproofread scanNot analysed yet
De conscriptis uisionibus martyrum dicendum tibi est aliquid, quoniam tu etiam inde testimonium adhibendum putasti. nempe sancta Perpetua uisa sibi est in somnis cum quodam Aegyptio in uirum conuersa luctari. quis autem dubitet in illa similitudine corporis animam eius fuisse, non corpus, quod utique in suo femineo sexu manens sopitis sensibus iacebat in stratis, quando anima eius in illa uirilis corporis similitudine luctabatur? quid hic dicis? uerumne erat corpus illa uiri similitudo an non erat corpus, quamuis haberet similitudinem corporis? elige quid uelis. si corpus erat, cur non seruabat uaginae suae formam? neque enim in illius feminae carne uirilia repererat genitalia, unde ita posset sese coartando et, ut tu loqueris, 'gelaudo' formari. deinde, obsecro te, cum corpus dormientis adhuc uiueret, quando eius anima luctabatur, in sua uagina erat utique omnibus membris uiuentis inclusa et in eius corpore suam formam, de quo fuerat formata, seruabat —nondum quippe artus illos, sicut fit in morte, reliquerat; nondum membra ex membris formata ex formantibus cogente ui morti, extraxerat —:unde igitur erat uirile animae corpus, in quo sibi luctari cum aduersario uidebatur? si autem non erat corpus et tamen erat aliquid simile corporis, in quo sane uerus labor aut uera laetitia sentiretur, iamne tandem uides quemadmodum fieri possit, ut sit in anima similitudo quaedam corporis nec ipsa sit corpus?