# De Natura et Origine Animae 4.28

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.28

Iam illud quale est dicere, quod 'anima formam de corpore accipiat et cum incremento corporis protendatur et crescat, et non adtendere quam monstrosa euadat anima iuuenis siue senis, si eius brachium praecidatur infanti. contrahit enim se, ut dicis, animae manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias se partes corporis densendo concludit. ac per hoc illud animae brachium quam breue corporis fuit, unde acceperat formam, tam breue seruabitur ubicumque seruetur, quia perdidit formam, cuius incremento posset pariter crescere. exit ergo anima iuuenis aut senis, qui manum cum esset paruus amisit, habens quidem duas manus, quia una refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram iuuenalem uel senilem, alteram uero sicut primum fuerat infantilem. tales animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas fingit. non mihi uideris ab isto errore posse erui, nisi deo adiuuante diligenter consideraueris uisa somniantium et inde cognoueris esse quasdam quae non sint corpora, sed similitudines corporum. quamuis enim et ea quae similia corporibus cogitamus ex eo genere sint, tamen, quod ad mortuos adtinet, aptior coniectura de dormientibus ducitur. neque enim frustra eos qui mortui sunt appellat sancta scriptura dormientes, nisi quia est quodammodo consanguineus leti sopor.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
