Latin
4.3.1 to 4.3.11
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.3.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ista tua nostrae ignorantiae disertissima et luculentissima castigatio omnia, quae ad naturam hominis pertinent. sic te scire conpollit, ut, si eorum aliquid ignoraueris, non meo, sed tuo iudicio pecoribus compareris. quamuis enim nos insignitius uidearis adtingere eo quod dixisti: homo o cum e s s et inhonore, non intellexit, quia in quo tu non es honore sumus ecclesiae, tamen etiam tu in eo es honore naturae, ut pecoribus praeferaris, quibus secundum tuum iudicium comparandus cs, si aliquid eorum quae ad naturam tuam constat pertinere nesciueris. neque enim eos aspersisti hac reprehensione tantummodo, qui hoc nesciunt quod ego nescio, hoc est humanae animae originem —quam quidem non penitus nescio; scio enim deum flauisse in faciem primi hominis factumque esse hominem in animam uiuam; quod tamen nisi legissem, per me ipse scire non possem —sed dixisti: quid autem differt homo pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere? quod sensisse ita uideris, tamquam de uniuersa sua qualitate atque natura sic homo disquirere atque disserere debeat, ut nihil cum sui lateat. quod si ita est, iam te pecoribus comparabo, si mihi non responderis tuorum numerum capillorum. si autem quantumcumque proficiamus in hac uita, aliqua nos ad naturam nostram pertinentia nescire concedis, quaero id quantum quatenusque concedas, ne forte et hoc ibi sit, quod animae nostrae non omni modo scimus originem; quamuis, quod ad salutem pertinet fidei! ,diuinitus animam datam eamque non eius cuius deus est esse naturae remotis ambagibus nouerimus. an forte hactenus putas naturam suam cuique nesciendam, quatenus eam tu nescis, hactenusque sciendam, quatenus eam tu scire potueris, ut, si paulo amplius te quisque nescierit, eum pecoribus compares, quod scientior illo esse potuisti, atque ita si quis eam paulo plus te scierit, eadem iustitia te ille pecoribus comparabit?