# De Natura et Origine Animae 4.33

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.33

Quod enim de phoenice loqueris, ad rem de qua agitur omnino non pertinet. resurrectionem quippe illa significat corporum, non sexum destruit animarum, si tamen, ut creditur, de sua morte renascitur. sed arbitror, quod tuum sermonem parum putaueris fore plausibilem, si non multa de phocnice more adulescentium declamares. numquid enim sunt in eius corpore genitalia masculina, et non est masculus, uel feminina, et non est femina? tu autem adtende, quid dicas, quid adstruere, quid persuadere coneris. 'animam' dicis 'per cuncta membra diffusam gelando riguisse et a uertice usque ad ima uestigia, a medullis intimis usque ad superficiem cutis totam totius accepisse corporis formam; ac per hoc accepit in feminae corpore quicquid habent femineorum uiscerum feminae et uerum est hoc corpus et haec uera sunt membra et tamen non est femina. cur, obsecro te, in uero et uiuo corpore omnia sunt membra feminea, et non est femina, in uero et uiuo corpore membra sunt omnia masculina, et non est masculus ? quis ista credere, dicere, docere praesumat? an quia non generant animae? ergo nec muli et mulae sunt masculi et feminae. an quia nec concumbere poterunt sine carneis corporibus amimae? sed hoc aufertur et his qui castrantur et tamen, cum eis adimatur et motus et opus, non adimitur sexus figura quantulacumque masculinorum manente membrorum. nemo umquam masculum negauit eunuchum: quid quod apud te animae etiam eunuchorum testes integros habent et, si cuiquam genitalia prorsus tota tollantur, tota in eius anima secundum opinionem tuam et omnino integra permanebunt ? nouit enim se subtrahere, sicut dicis, cum ea pars carnis coeperit exsecari, ut ea forma, quae inde sumpta est, quando illud unde sumpta est amputatur, non pereat, sed quamuis infusa gelauerit, motu tamen celerrimo rapiatur et interius recondatur, ut salua seruetur, et tamen non sit masculus apud inferos masculinorum genitalium secum afferens totum, qui cum illa in corpore non haberet, masculus fuit propter eorum solum locum. falsa sunt haec, fili; si non uis ut sit in anima sexus, non sit et corpus.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
