# De Natura et Origine Animae 4.36

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.36

Restat ostendere quemadmodum, quamuis et proprie dicatur spiritus non uniuersa anima, sed aliquid ipsius — sicut apostolus dicit: et integer spiritus uester et anima et cor pus, uel illud multo expressius in libro Iob: absoluisti animam meam ab spiritu meo —, tamen et uniuersa anima appelletur hoc nomine, quamuis multo magis haec quaestio nominum uideatur esse, 11011 rerum. cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, iam de rebus ipsis nulla contentio est, praesertim quia illud etiam ego dico proprie uocari spiritum quod et tu dicis, id est quo ratiocinamur et intellegimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum apostolus ait: etinteger spiritus uester et anima et corpus. hunc autem spiritum etiam mentem uidetur appellare, cum dicit: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. nam ipsa sententia est: et caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, ut quod ibi dixit mentem, hoc intellegatur hic spiritum dicere, non, sicut tu existimas, 'uniuersam mentem uocari, quae constat ex anima et spiritu', quod ubi legeris nescio. mentem quippe nostram nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus. ac per hoc quod ait idem apostolus: renouam i n i spiritu mentis uestrae, quid aliud dixit quam 'renouamini mente uestra'? sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro. nam et hoc scriptum est: in expoliatione corporis carnis, ubi carnem corpus carnis appellat. dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: si enim orauero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa. est. uerum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus – habet iste suam eandemque difficilem quaestionem; multis enim modis atque in diuersis significationibus scripturae diuinae spiritum nominant —, sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intellegimus, sapimus, constat inter nos sic cum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit uniuersa anima, sed aliquid eius. tamen animam etiam spiritum esse si propterea negas, quia eius intellegentia distincte dicitur spiritus, poteris negare uniuersum semen lacob appellari Israhel, quoniam excepto Iuda etiam distincte appellatus est Israhel in tribubus decem, quae in Samaria tunc fuerunt. sed quid opus est hic diutius inmorari ?

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
