# De Natura et Origine Animae 4.38

Augustine, De Natura et Origine Animae, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-natura-et-origine-animae/4.38

Quamobrem si hos ad te libros inpensa dilectione conscriptos repensa dilectione sumis et legis, si in principio primi tui libri audis et te ipsum et studes, sicut dixisti, 'tuam sententiam non tueri, si inprobabilis detegatur', illa praecipue undecim caue, de quibus in libro superiore commonui: ne 'animam sic dicas ex deo, ut eam non de nulla nec de alia, sed de sua natura creauerit'; aut 'quod per infinitum tempus atque ita semper animas det, sicut semper est ipse qui dat'; aut 'animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem'; aut 'animam per carnem reparare habitudinem priscam perque ipsam carnem renasci, per quam meruerat inquinari'; aut 'quod anima ante omne peccatum meruerit esse peccatrix'; aut 'infantes sine regenerationis baptismate mortuos ad indulgentiam peruenire originalium peccatorum'; aut 'eos, quos dominus praedestinauit ad baptismum, posse ante defungi nec in eis quod omnipotens praedestinauit inpleri'; aut 'de his, qui priusquam baptizentur exspirant, dictum esse quod scriptum est: raptus est, ne malitia mutaret illius intellectum atque ad hunc sensum cetera pertinentia; aut 'earum aliquas mansiones extra regnum dei esse, quas multas in domo patris sui dominus dixit esse'; aut 'sacrificium corporis et sanguinis Christi pro his qui non baptizati de corpore exierint offerendum'; aut 'aliquos eorum qui sine Christi baptismate moriuntur in paradisum interim recipi ac postmodum et regni caelorum beatitudinem consequi'. haec praecipue caue, fili, nec cognominari Vincentius delecteris, si uis esse uictor erroris, nec te, quando aliquid nescis, existimes scire, sed, ut scias, disce nescire. neque enim aliquid in occultis dei operibus ignorando, sed temere incognita pro cognitis astruendo et falsa pro ueris proferendo ac defendendo peccatur. ignorantiam uero meam, utrum animae hominum nouae fiant an de parentibus — quas tamen a creatore deo non de ipsius substantia fieri dubitare fas non est — aut non debere reprehendi aut ab eo debere, a quo potest docente et auferri, et habere in se animas corporum similitudines incorporeas, ipsas autem non esse corpora et salua distinctione animae et spiritus etiam uniuersaliter animam spiritum nuncupari puto quod persuaserim caritati tuae; si autem persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim quae persuadere debuerim qui legent potius iudicabunt.

---

Augustine, De Natura et Origine Animae, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033/stoa0040.stoa033.opp-lat1.xml.
